151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
horrendum omnibus, & non tam inuisa
quam impenetrabilis. Itaque cum non sint
hodie, qui naturalem magiam à superstitio¬
sa & uana secernere queant, sancta iacet
cùm profanis turpiter contempta, usque
deò quòd praedicatores uerbi Dei, ac ani¬
marum Medici, populum omnem Christia¬
num à multis annis, palàm & sub magna¬
rum excommunicatione censurarum, ab eius
obseruantia & lectione arcendo prohibeant,
usum eius omnibus Christianis penitus in¬
terdicant: & libros huius scientiae quotquot
inueniri potuerunt, igni tradiderunt com¬
burendos. Quòd si magia ipsa naturalis ad
primam puritatem suam reduceretur, fie¬
ret cunctis denuò amabilis, & maximè
tilis Principibus. Sed quis tam idoneus,
quis tam doctus & potens, qui hoc opus ag¬
gredi possit? Non est unius diei negocium, nec
uiri pauperis opus, nec inoruditi: ubi et scien¬
tia profundissima in omni penè scientia re¬
quiritur, & opes ut uolumina multorum con¬
portari queant. Multos inuenimus multa
magnaque promittentes, qui compositioni¬
bus imaginum dant operam, sed proue¬
nientes ad effectum sine superstitione pau¬
cissimos. Et quia tuam Serenitatem Magnifice
Princeps, studio rerum abditarum, quęmagia
psa