151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
psa naturali perficiuntur, deditam scio, quan¬
tum licet pandam tibi paucis, quae nun¬
quam dixi: quibus etiam cognosces quem¬
admodum in hac profunda scientia sit
perandum. Sunt enim homini cuiuis in ma¬
gia studere, & operari cum utilitate uolen¬
ti, subiecta necessaria. In primis necessarium
est, ut à natura sit ad istam artem non so¬
lùm inclinatus, sed etiam dispositus, aut
saltem praeceptoris magisterio disponibi¬
lis, per rectificationem à ternario in unita¬
tem per binarium diuisum. Quod explana¬
re literis apertius nequaquam ualeo, ser¬
mone. uerò possum, non etiam omnibus,
sed his duntaxat quos intelligentia perlu¬
strauit. Secundò oportet linguae sufficien¬
tem habere noticiam, ut uulgaris non ca¬
piat tantam scientiae ipsius magiae natu¬
ralis maiestatem. Astronomicae fundamen¬
tum institutionis etiam scire necessum est,
aut saltem alium ad uotum habere qui sciat.
Tertiò necessaria copia librorum in hac sci¬
entia, solum eorum qui sunt emendatissi¬
mi, quales hodie paucissimi reperiuntur,
uel ut prae manibus, & in promptu sit ali¬
quis, qui ueraciter eorundem emendare uitia,
non augere, possit. Quartò praeceptor doctis¬
simus & expertissimus in hac arte necessa¬
rius