469
DE EXTRACTIS.
247
ante siccitatem vltimam. Quod si quid superfluae humiditatis adhuc habent
id lentè diuaporare sinitur.
Nonnulli non inspissantur, quorum scilicet vsus liquidus est commo¬
dior, & coniunctus cum duratione, veluti vinum, &c. Quod tamen aliquibus
in locis, vbi diu durare non potest, vel apricando, vel fumando cogitur. Ali¬
qui aliquatenus duntaxat densantur, vt nihilominus supersit liquor, vt mu¬
stum: vnde sapa.
Pauci sunt è mineralibus, plurimi ex vegetalibus. Ex animalibus qui ex¬
trahuntur, ferè statim vsurpantur, cùm pauci sint durabiles.
Omnis denique succus extrahitur mediante liquore siue connato, siue fo¬
ris adiecto actualiter, vt cùm menstrua adduntur, vel potentialiter, vt cùm
vaporantur, vel sepeliuntur in humidis, vel sinuntur tusa in se colliquescere.
Modi extractionum sunt varij, & non rarò vnus idemque succus multis
potest comparari. Valent in eis comminutio, expressio, maceratio, filtratio,
diuaporatio, coagulatio, destillatio, &c. & sunt res simplices vel compositae.
Modus succorum primus.
Hic fit per vulnerationem viuorum. Sauciatur in plantis potissimum
cortex, inde exudat succus mistus parte alimentaria & elementari hamidi¬
tate, vehens secum nonnihil balsami iam perfecti. In nonnullis & radix seu
praeciditur, seu inciditur. Praeciduntur aliquando & rami: Ita balsamus olim
fiebat, & nostris etiamnum temporibus succi multi ita colliguntur, veluti è
betulis, palmitibus, nuce Indica, &c. In quo genere telum vulnerans non
est vniusmodi. Cortex balsami eburno cultello aperitur, cùm ferrum ferre
nequeat, &c.
Sinitur autem ille succus vel concrescere circa vulneris locum, appel¬
laturque [GR] δάκρυον [/GR], quod postea auellitur, vel colligitur suppositis, appensis aut
alio modo admotis vasculis corneis, argillaceis, lapideis, &c. Pro cuiusque na¬
tura. Postea depuratur, ille quidem prius solutus vino, aceto, vel alio congruo,
postea innatantibus abiectis, filtratur aliquoties, aut etiam oui candido agi¬
tatur, inde soluente aqua reducitur. Qui per se sat liquidus est, non eget ac¬
cessione, nisi fortè alterationis gratia.
In radicibus carneis vastis, peculiare quid fit, scrobe nempe intra ipsas
effossa, vt humor in ea commeet, possitque per cochleare exhauriti, aut per
lacinias. Ita in raphano maiore, bryonia & similibus coaceruatur.
Quidam è cortice exudans interiore subsistit in vesiculis corticis ex¬
terioris, vt resina abiegna, qui modus etiam in animali valet, vnde colligi¬
tur moschus.
Affinis huic modo est collectio succorum in cauitatibus naturalibus
fructuum quorundam, qui in medio sui vel perpetuitate naturali locum dant
succo, vt melones, citria, &c. Vel abscessum faciunt, quomodo nonnun¬
quam resinas intra pruna, &c. inuenimus.
ll
MO¬