151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
tate nascitur? Nónne ternarius? Accipe.
Vnarius est simplex, binarius compositus,
ternarius uerò ad unitatis reducitur simpli¬
citatem. Non sum Tritemius mentis tripli¬
cis, sed in unamente numero gaudens ter¬
nario, qui uerè parit mirabilem foetum. Pa¬
ter eius est Sol, mater uerò Luna. Portauit
semen in utero uentus, terra nutriuit. Pater
omnis perfectionis totius mundi hic est.
Virtus eius integra & immensa: si uersum
fuerit in terram. Separabis terram ab igne,
spissum à subtili, & ternarius iam sibi red¬
ditus cum ingenio, & suauitate magna, à
terra conscendet in coelum, iterumque uir¬
tute & pulchritudine decoratus reuerte¬
tur ad terram, & recipit uim superiorem,
& inferiorem, eritque iam potens, & glo¬
riosus in claritate unitatis, omnem aptus
producere numerum, & fugiet omnis ob¬
scuritas: unum est principium purum. Bina¬
rius ab unitate recedens, componitur, quia
impossibile est duo fore principia. Solus
ergo ternarius sacratus, uirtuosus, & potens,
binario superato in suum principium; non
natum, sed similitudinis participatione re¬
uertitur, in quo sine contradictione omnia
mysteria intelligit mens arcani pulchrè or¬
dinati. Hęc est totius fortitudinis pulcher¬
rima