151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
superstitiosae, ac etiam supernaturalis. De¬
cimò, oportet in magia operantem firmum
esse confidentia; & de consecutione effectus
nullatenus dubitare uel haesitare: non ob id
quòd credulitas aliquid conducat in his, sed
quòd haesitatio firmitatem operantis ani¬
mae per medium in extremum frangit, debi¬
lemque facit: sine cuius uirtute stabili, non fit
à superioribus influxus optatus. Vnde¬
cimò, oportet uolentem in magia naturali
cum fructu operari, secretissimè conser¬
uare omnia, nullique hominum profectum,
uel defectum operationis, nec operationem
ipsam, neque uoluntatem, nec artem, neque tem¬
pus reuelare, nisi praeceptori uel discipulo.
Quia haec scientia publicum fugit, diuulga¬
taque rarò perfectos fructus edit. Caeterum ad
uirum doctissimum respondens haec scri¬
bit: Verum (ut Hermes inquit) sine menda¬
cio certum, & unitatis cognatione uerissimum.
Quod est superius, est sicut id quod est inferi¬
us, & quod est inferius, est sicut id quod est
superius: quia solis unitatibus constat omnis
numerus, ad perpetranda miracula unius
rei multa. Nónne res omnes ab una re fluunt bo¬
nitate unius, et quicquid unitati coniungitur,
non potest esse diuersum, sed fructificat sim¬
plicitate, & aptatione unius? Quid ex uni¬
tato