151
LAPIS! PHILOSOPHICVS.
mens animata consurgat, nihil eorum quae pul¬
chra sunt, intelliget, sed in sua tabescet igno¬
rantia. Non est uulgaris ascensus iste, neque
horum est ad eum imitatio sufficiens, qui
una duntaxat ala sursum feruntur: sed om¬
nino paucissimis familiaris; illis uidelicet,
qui semet in unitatem non temere nec perpe¬
ram reduxerunt. Multi quidem conantur,
sed non omnium est in mente ternarius.
Nónne suspecturi coelum, necessariò primùm
caput eleuamus, reducimusque postea¬
quam suspeximus? Solis licet oculis intue¬
ri solem: aures non uident. Vt igitur conscen¬
dat animus, non auris fiat, sed oculus & cor:
fiatque ex ternario unitas participatione bo¬
nitatis ad principium, quia unum est bo¬
num omnipotens, non duo neque plura.
Nisi enim fiat unitas, non fiet similitudinis
in mente coniunctio, neque boni participa¬
tiò, & sine his nulla transcensio: nisi enim
haec praecedant, superiorum intelligentiam,
neque inferiorum propriam consequi proterit
quis operationem. Res autem tam uniuersales
quàm singulares necessariò, ac rerum condi¬
tiones, quaedam sunt manifestae, quaedam
manifestiores, & quędam manifestissimę.
Et aliae quidem sunt occultae, aliae occul¬
tiores,