151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
tiores, aliae occultissimae, tam sensui quàm
rationi: quam diuersitatem operatur ipsa¬
rum rerum natura. Hinc fit quòd quidam ho¬
mines caeteris euadunt saplentiores. Ma¬
gis autem sapiens dicitur, qui minus perce¬
ptibilia percipit. Numerus ordine constat
& mensura. Ordo quoque sine numero, & men¬
sura fore non potest. Mensura autem & numero
constat & ordine. Vnitas hîc & ternarius bi¬
narium non admittunt, sed omnem exuti multitu¬
dinem, in nata sibi puritate simplicissima in
primo consistunt. Hęc ad superos uia, per quam
antiqui sapientes intelligibiliter profecti, ra¬
tionis ductu, plurima perceperunt; quę ultra
humanam comprehensionem à nostris nunc re¬
putantur sapientibus. Vis audire plenius? Stu¬
dium generat cognitionem, cognitio autem pa¬
rit amorem, amor similitudinem, similitudo com¬
munionem, communio uirtutem, uirtus dignita¬
tem, dignitas potentiam, & potentia facit mira¬
culum. Hoc iter unicum ad finem magicarum
perfectionum tam diuinarum, quàm natura¬
lium: à quibus arcetur, & confunditur procul
omne supersticiosum, pręstigiosum, atque
diabolicum. Enimuerò nihil aliud per magiam
intelligi uolumus quàm sapientiam, physica¬
tum scilicet metaphysicarumque rerum intelligen¬
tiam,
I 2