151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
gnitionem, cognitio amorem, amor frequen¬
tiam, frequentia familiaritatem, familiaritas
fiduciam, fiducia omnium quae postulaue¬
ris impetrationem. Scientia quippe uirtu¬
tis cultum praecedit, quia nemo potest fide¬
liter appetere quod ignorat. Cognitio ue¬
ri, & amor recti certissimum ad felicitatem
parant introitum: Praecedit autem; sicut di¬
ximus, amorem cognitio, quòd nemo pos¬
sit ignotum amare uerè. Propterea dixit Pa¬
tri dominus noster Iosus Christus in Euan¬
gelio, Haec est uita aeterna, ut cognoscant te
solum Deum, & quem misisti Iesum Christum.
Quid nam aliud est illa supercoelestis beato¬
rum spirituum amoenitatis fruitio, quàm diui¬
nae maiestatis cognitio & amor? Salutaris
enim scientię cognitio, annexum sibi habet
morem, nec potest mens intellectualis sempi¬
ternae fruitionis habere consortium, si aut co¬
gnitio fuerit sine amore, aut amor sine co¬
gnitione. Dęmones quidem mali cognoscunt,
sed quia non habent amorem, ad fruitionem quae
ex utroque, & non ex altero solo nascitur, mi¬
nimè pertingunt. Amorem unius summę ue¬
ritatis Gentiles quidam, & extra Christianis¬
mum positi hodie, forsitan multi habere uiden¬
tur, sed quia non cognoscunt Patrem uniuersita¬
tis
I 4