151
LAPIS PHILOSOPHICVS.
tis solum uerum Deum, & quem ille misit
Dominum, nostrum Iesum Christum in suis
cogitationibus euanuerunt, & ad fruitio¬
nem summae bonitatis nequaquam per¬
ueniunt. Dicit autem ipse Saluator noster
Dominus Iesus Christus de illis qui ipsum
in mundum uenisse non cognoscunt perfi¬
idem in sancto Euangelio, Qui non credit,
iam iudicatus est. Vera enim cognitio ex
fide est, & amor ex cognitione. Homo er¬
go fide carens nullam habet cognitionem.
Qui autem non habet cognitionem, amo¬
re caret. Et qui non habet amorem, fruitio¬
ne frustratus est. Hoc enim est, quod ipse
Dominus Iesus iam ascensurus in coelum
suis discipulis reuelauit, dicens. Euntes
in mundum uniuersum, praedicate. Euan¬
gelium omni creaturae. Qui crediderit,
& baptizatus fuerit, saluus erit; qui uerò
non crediderit, condemnabitur. Prima ita¬
que ad Deum uia est, scientia siue cognitio
per fidem, sine qua nemo saluabitur. Ad
hanc ueram scientiam, omnes aliae scien¬
tiae studiaque referri debent: quod nisi fiat,
inani stultoque labore consumentur isti sapi¬
entes, qui distinguunt sua studia ab illis
quae diximus. Illa quam praeposuimus sci¬
entia