DE
EXTRACTIS.
249
QVINTVS.
Si
res
sicciores
sint,
quàm
vt
succum
possint
istis
modis
reddere,
ex¬
trahuntur
per
macerationem
in
aliquo
menstruo
ad
calorem
temperatum
solis
vel
fornacis.
Signum
est,
si
menstruum
tingatur
rei
colore
aut
consi¬
stentia.
Effunditur,
&
nonnunquam
reponitur
nouum,
quousque
extracta
sit
pars
optima.
Menstruum
vel
totum,
vel
particulatim
cum
essentia
combibita
se¬
gregatur
à
fecibus,
factisque
aliquot
filtrationibus
ab
essentia,
vel
per
destil¬
lationem
separatur,
vel
vaporationem,
&c.
Idque
ferè
ad
siccum,
seu
crassi¬
tiem
mellis,
vt
possit
è
vitro
eximi.
Nonnunquam
tamen
si
simul
vtile
men¬
struum
ad
vsum
est,
adiecto
sacharo,
ad
syrupi
formam
coquitur.
In
hoc
modo
magna
est
variatio,
pro
diuersitate
rerum
&
vsus.
(Ma¬
ceratio
in
rebus
rarae
compagis,
menstruo
mediocris
penetrationis,
est
breuior,
vt
quae
sex,
duodecim,
24.
horis,
&c.
duret.
Si
solida
est
mistura,
triduum,
dies
14.
27.
mensis,
annus,
&c.
requiritur.
Et
est
plaerunque
spiritus
vini
menstruum,
tum
simplex
&
integer,
tum
qui
ante
in
aliqua
extractione
non
noxia,
fuit:
interdum
&
vinum,
aqua
oleum,
acetum,
aquae
destillatae,
praesertim
aqua
roris
Maij
se¬
xies
per
prolixam
cucurbitam
destillata,
&c.
vsurpantur.
Est
&
cum
in
eo¬
dem
menstruo
plures
infusiones
facimus,
interdum
contra
vnum
plura
requiret
menstrua:
sic
syndon,
aut
petia
interuenit
modò,
modò
non,
&c.
Si
post
coagulatio¬
nem
ingrata
qualitas
menstrui
remanet,
rectificatur
succus
insolatione,
vel
si
spiritus
vini
resipit
affusa
aqua
destillata,
maceratur
aquae
iterum
destillando
abstrahitur
quoad
satis.
Crato,
vt
descriptum
exhibuit
Camerarius,
in
vino
septies
destillatores
ma¬
cerauit,
vase
diligenter
clauso
loco
calido
ad
tempus
cuiusque:
segregatum
in
balneo
destillauit,
sique
succus
nimis
crassus
euasit,
affudit
paululum
aquae
menthae,
quae
ex¬
trahendi
ratio
in
calidis
siccis
locum
habet,
&
non
tantum
aqua
menthae,
sed
&
quae¬
libet
competens
potest
adiici.
Nonnulli
macerant
res
in
aquis
destillatis
quatriduo
post
exprimunt
torculari,
filtrant,
inspissant
in
diplomate,
&
interea
succos
lubricos
pro
rei
natura
iniiciunt.
Inter
coquendum
seu
inspissandum
tegitur
vas
charta
ma¬
defacta,
ne
quid
de
essentia
diuaporet.
Si
per
spiritum
vini
extracta
hunc
redolent,
additur
parum
aquae
cinam.
card.
ben.
&
foenic.
Mista
iterum
in
diplomate
ad
mellis
modum
inspissantur.
Donzellinus
iussit
siccam
herbam
pulueratam
infundere
in
sua
aqua
stillatitia
feruente,
nec
coquere.
Colatura
facta
nouas
res
imponit
quoad
satis.
Tandem
coagulat.
SVCCVS
ELLEBORI
NIGRI.
Herbam
vel
radices
recentes
tande,
macera
in
aqua
propria
prius
destil¬
lata
ex
alia
istius
herbae
portione:
vel
in
radicibus
idem
fac
per
vini
spiritum.
Vase
clauso
in
fimo
pone
ad
mensem
suum,
cuius
finis
per
colorationem
crassam
intelligitur.
Segrega
impurum
per
filtrum.
Cola
saepius,
si
placet,
&
destil¬
lando
coagula.
Si
vis,
potes
post
primam
colaturam
nouam
infundere
herbam,
&
plus
succi
vno
menstruo
elicere.
SVC¬
ll
2
Obiter
cla¬
rioris
lucis
oratia
ex
I.
lib.
repetita.