469
250
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
SVCCI BACCARVM MYRTI.
Baccae nigrae cùm iam flaccescunt, tundantur, & adiecto vino mace¬
rentur per mensem suum, iudicio artificis definiendum, post fiat expressio
& colatura. Hanc coagula, hoc est, inspissa succum. Si relinques, myrtites vi¬
num habes. Vtere pro libitu quae forma erit congrua.
SVCCVS SCYLLAE.
Taleolae flaccidae infunduntur aceto acerrimo, perque mensem ad
solem ponuntur: post facta expressione mutantur folia in menstruo eodem
quoad satis. Relicto aceto, factum est acetum scylliticum. Potes autem et¬
iam abstrahere, & ad siccum coagulare.
Peracetum fit etiam extractio guaiaci, sed aqua dulci est rectifican¬
dum. Item aceto destillato extrahuntur radices Ari modicè siccae macera¬
tione quatridui in fimo. Corrigitur spiritu vini.
Extractum Gratiolae Cratonianum à Ioach. Camerario traditum.
Siccae Gratiolae mundae electaeque affunde vini spiritum. Macera, sepa¬
ra à fecibus, per filtrationem cum expressione. Liquori infunde rem no¬
uam, & age vt antè: postea misce cum aqua infusionis Rhabarbari. In bal¬
neo aquositatem cum spiritu destilla ad consistentiam tamen adhuc liqui¬
dam. Hanc addita pauca mastiche, coque ad spissitudinem, seu diuaporare
permitte.
EXTRACTVM TVRPETHI.
Puluis infunditur vini spiritui ad tres digitos. Maceratur per horas vi¬
ginti quatuor vase clauso ad teporem. Exprimitur cum colo, & si quid ad¬
huc virium inest fecibus, affunditur spiritus nouus, itemque maceratio
instituitur vt ante. Menstrua postea per destillationem abstrahuntur,
ta vt in cucurbita fiat destillatio ad mellis consistentiam, postea affunditur
aqua destillata, & commiscetur, finiturque in digestione per horas sex.
Inde destillatur, & si opus est, odorque spiritus vini non cesserit, repetitur in¬
fusio: destillatur vsque ad consistentiam priorem, qua adhuc fluat, possitque
à vase separari: plane verò siccatur in concha ad solem. Eiusmodi res quae
liquid secum habent noxae, solent extrahi per menstrua prius correcta,
veluti si fieret extractio per aquam cinamomi, vel anisi, &c. Vel spiritum vini
cum quo ante extractum erat Zingiber, macis, nux moschata, vel quid simi¬
le. Nonnunquam tamen antequam coagulentur penitus, essentiae corri¬
gentium adduntur, vt oleum anisi, macis, cinamomi, &c. Liquor perlarum,
calx vel tinctura coraliorum, tinctura croci, &c.
Qui