198
11
habet tincturam pręparatam, tamen
ad tincturam recipiendam, & fixan¬
dam, in temperamentis calidi &
frigidi, & vocatur sperma foemini¬
num: & sic conueniens est eorum
coniunctio. Item alia ratio, quare
ista duo corpora coniunguntur, est,
quia cum argentum sit difficillimę fu¬
sionis, & aurum similiter, vnum quod¬
que per se, & liquefactionis, tamen
si simul iungantur, facillimè dissol¬
uuntur & liquefiunt. Hoc sciunt au¬
rifabri facientes solidaturam ad au¬
rum: vnde si in nostro lapide esset
tantum alterum eorum, nunquam
per aliquod ingenium facile flueret
medicina, neque tincturam haberet:
& si daret tincturam, non tingeret
eum quantum ipse est, quia non es¬
set receptaculum tincturae. Et no¬
strum finale secretum est, habere me¬
dicinam, quae fluit ante Mercurij
viuificam fugam. Ergo, coniunctio
eorum est necessaria, quia hęc duo,