198
12
cum inuicem recipiunt in coniun¬
ctione lapidis, in pugna sunt in ven¬
tre venti, & hoc est quod postea di¬
cit. "Portauit eam uentus in uentre suo". Planum
est, quòd ventus est aer, & aer est vi¬
ta, & vita est anima: & ego iam su¬
perius locutus sum de anima, quae
totum lapidem viuificat, & sic opor¬
tet quod ventus portet eum, & re¬
portet, & pariat per magisterium.
Et tunc sequitur, quod alimentum
suscipiat à matre sua, scilicet terra,
ideo dicit, "Nuutrix eius est terra", quia
foetus sine alimento nutritus, nun¬
quam venit ad aetatem: ita lapis no¬
ster sine fermentatione suae terrae,
nunquam perueniret ad effectum.
Quae quidem fermentatio, alimentum
dicitur. Sic enim generatur ex vno
patre cum matris coniunctione, & ali¬
mento nutricis, id est, multi filij pa¬
tri similes, qui si longa decoctione
caruerint, erunt matri similes in albe¬
dine, sed pondera patris retinebunt.
"Quod"