198
44
de ista aqua, licet sub palliationi¬
bus dicant, vt stultos decipiant. Ad¬
huc aliter vocatur aqua benedicta,
temperantia sapientum, acetum
cerrimum, & corpus quod soluitur.
Vocatur gumma philosophorum
haec aqua: vocatur vilecarum corpus
durum, & opacum, facit molle &
clarum. Illud in quo latet secretum
nostrum est occultum insipienti¬
bus, & manifestum sapientibus. Et
quanuis sit aliquid imperfectum,
habens respectum ad perfectionem
lapidis benedicti, id est Elixir. Est
autem medietas elixiris iam perfe¬
cta ad album: ad aliam ergo me¬
dietatem veniendum est. Solutio
corporis in aquam vocatur exulta¬
tio aquae, & vocatur angulus operis.
eo quod sicut angulus facit ex duo¬
bus parietibus vnum, ita hęc aqua ex
duobus scilicet spiritu & corpore fa¬
cit vnum. Secunda pars elixiris,
ad rubeum tamen in rei veritate, istę
duae