198
45
duae partes non faciunt, nisi vnum
elixir, quod est ad utrumque: quia pri¬
mo est ad album, secundo in eisdem
vasibus reducitur ad rubeum. De
eisdem speciebus fit Elixir ad ru¬
beum, de quibus fit ad album, sed
cum ponderibus alijs. Accipe de
sulphure viridi vnam libram duo¬
decim vnciarum, sulphuris albi sex
vncias, terrae rubeae ponderosę sex
vncias. Ignis & podus sunt magistri
in hac arte. Istorum autem aquam
benedictam extrahe, simili modo
sicut de alia ad album, nec plus nec
minus. Postea sume de terra ru¬
bea, & coapta ipsam in laminas te¬
nues, vel in limaturis derasis, & po¬
ne in aqua, vt dictum est, & non sol¬
uetur in ea, sed tantum calcinabitur
in puluerem rubeum, quo facto re¬
moue aquam caute, & pone in alio
vase simili illi, in quo est, ita quod re¬
maneat puluis calcinatus terrae ru¬
beae in suo vase sine aqua, & in aqua