469
262
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. I.
TRACT. II. CAP. IIII.
De quinta essentia mineralium.
Qvinta essentia mineralium est, quae ex mineralibus conficitur. Excel¬
lunt hîc quintae essentiae metallorum & gemmarum, &c.
PRAXIS QUINTAE ESSENTIAE METALLORVM
in genere.
Metallum potabile per aquam fortem factum via magisterij, spiritu
vini optimo perfunditur, digeriturque ad mensem suum in fimo. Post destil¬
latur vsque ad siccum, ita vt aliquid de metallo exeat per alenbicum. Quod
in fundo est coagulatum, soluitur denuò in oleositatem, cum qua prior
pera repetitur, donec nobilissima pars metalli sit exhausta, & per alembi¬
cum ducta, quanquam & totum possit repetito labore elici. Quod extra¬
ctum est, digere in fimo per mensem, destilla igni lento, & prodit menstru¬
um. Muta receptaculum, & valentiore calore vrge, exitque liquor metalli¬
cus ferè bicolor. Pars enim albet, pars colorem sui metalli obtinet: quiescant
in recipiente, & Q. essentia ad fundum secedit à parte albida materiali: sepa¬
ra, albam reducere vel in mercurium vel metallum potes. Quintam essen¬
tiam in peculiari phiola digere cum spiritu vini, & circula saepius, donec
missa acrimonia, summam tenuitatem adipiscatur. Quod si acredo nondum
cesserit, aquam bis destillatam affunde, macera & destilla quoad satis.
Metallorum rationem imitantur marcasitae. In alba tamen & bismu¬
tho vtraque pars albet: attende ergo vt bene separes.
"Nota quintae essentiae est, si proiecta super lamina candente non fu¬
mat, sed irrepit." Paracelsus.
Aliter fit quinta essentia ex metallorum tincturis & oleis per digestio¬
nes in quinta vini essentia, destillationes & circulationes, adeò vt non tan¬
tum vinum destilletur inde, sed & essentia metalli exeat denuò aliquoties.
Sunt & descriptiones metallicarum essentiarum peculiares, vt:
QVINTA ESSENTIA AVRI.
Aurum per stibium purgatum, calcina per vaporem plumbi: calcem
cum sale ammonio reuerbera vsque ad rubedinem: ablue salem per stilla¬
titiam dulcem. Calcem sicca. Affunde spiritus vini misti cum liquoris re¬
sinae abiegnae stillatitij parte decima, quantum sufficit ad eminentiam di¬
giti vnius vel duorum. Digere donec coloretur aqua, & suscipiat tinctu¬
ram, quam effunde, reposito spiritu alio, quo pacto tincturae solent elici.
Solu¬