469
272
LIB. ALCHEMIAE II. TRACT. II.
(Huic modo congruunt & animalium partes, quae in elaborationibus tali¬
bus provegetalibus habentur sui generis. Non enim extrahi possunt quâ ani¬
malia.)
Aliter: Res molliores (vt crocum, turbith, agaricum, &c.) include cum
suo correctorio syndoni albae, vt sit petia. Hanc intra alembicum colloca,
adaptaque limbo, vt à spiritibus attingatur. Spiritum verò vini, vel aliud
menstruum infunde in cucurbitam. Vapores ascendentes coagulati prae¬
tereundo materiam subtilissimam partem secum vehunt in receptaculum.
"Quodsi exijt, coagula balneo lenissimo, destillando per spongiam." Gesnerus.
Paracelsus prolixius describit, cum repetitis infusionibus ita: Herbas,
flores folia & similia tusa putrefac per mensem (si recentia scilic. sunt in suo
succo sin arida, in aqua sua prius inde destillata, aut analoga alia) destilla per
balneam. Feces exime & in marmore tere. Redde illis aquam prius abstra¬
ctam. Digere per octiduum. Destilla cum cohobijs, & quinta essentia exit
per alembicum.
(Hic si cesses, coagulari potest, & circulando exaltari.)
Destillato liquori infunde aliam materiam. Digere per sex dies. Sepa¬
ra perbalneum. (Haec planè sunt distorta & deprauata) & corpus exit, essen¬
tia infundo manente (quod impossibile est in nouo infuso.) (Itaque praecipere vo¬
luisse videtur, quod essentia prius per alembicum extracta sit circulanda, & post¬
ea separanda per balneum aqua, quae possit adhiberi ad infusionem nouam.) Hanc
à fecibus separa per prelum. Digere per dies quatuor, & habebis essentiam
spissae substantiae. Destilla per alembicum, & essentia exit, quae est alcool
vini, &c.
(Ordo postulat, vt primùm extrahatur sucus maceratione & filtratione.
Succius digeritur, destillatur ad feces. His tusis aqua destillata permiscetur: dige¬
stione facta destillatur, vt essentia exeat per alembicum, quod vt plenè fiat, saepè
cohobandum est. Tandem circulatione facta, coagulatio instituitur. Aqua ab¬
stracta vel menstruum segregatum potest ad nouum opus adhiberi. Quod si feces
calcinus, & inde crebrò abstrahas menstruum, vnitur ei sal, vnde vocatur liquor
alcalisatus, &c.)
Alij putrefaciunt cum decima salis parte per mensem. Destillant ad
siccitatem. Fecibus leuigatis iterum affundunt destillatum, digeruntque per
dies viginti & vnum. Destillant, refundunt, macerant per dies quatuorde¬
cim, destillant cohobantque quartò digerentes per dies 8. Tandem circulant.
Aromata, vt cinamomum, zedoaria & reliqua eodem extrahuntur ar¬
tificio. Nam puluis maceratur vini spiritu per decendium ad tres digitos af¬
fuso. Destillatur ad siccum. Feces laeuigantur in marmore. Redditur eis de¬
stillatum. Maceratur, destillatur, idque donec essentia exeat per alembicum.
Si quid olei vna prodijt, id separatur. Reliquum diuaporatur lentissimo ca¬
lore, oleum imbibitur coagulo.
QVIN¬