469
DE EXTRACTIS.
271
soluisti crystallos. Inijce totum in vitream cucurbitam, cuius os obstrue primum
subere, postea charta pergamena tenera. Impone alembicum, & commissuris oc¬
clusis sicca. Subijce ignem & destilla. Dicit ille salem penetrare ad alembicum per
suberem & pergamenam, aqua immota manente. Collige salem istum, & misce
cum vini spiritu primum destillato, & circulatione exalta in quintam essen¬
tiam.
Vistadius vinum generosum macerat per mensem; 2. destillat aquam ar¬
dentem relicto phlegmate. 3. aquam hanc macerat iterum in simo per dies viginti
& vnum. Destillat partem subtiliorem igni leniore. Hanc digerit denuò per dies
quindecim. Digestam destillat per spongiam oleo madidam, collocatam in orifi¬
cio cucurbitae, (potest & per pergamenam) ita factus est spiritus vini, quem
digerit per octiduum, & destillat igni leuiore. Quod exijt quatuor dies macerat,
destillatque. Hoc digeritur per biduum, & tandem prodit quinta essentia quae cir¬
culando exaltatur. Semper autem crassiores partes remanent in cucurbita, quae se¬
orsim ad suos vsus pro aqua ardente, vel spiritu vini possunt vsurpari. Phlegma
primum in acetum bonum vertitur, ex quo fit acetum destillatum, & crystalli.
Haec quinta essentia postea est coelum, & quasi communis materia astro¬
rum, in qua si maceres aromata vel alia, statim deponitur virtus subtilissima, ad
vsum praesentem. Quia verò laboriosissimè conficitur, plaerumque quartae destil¬
lationis spiritus pro ea sumitur. In aliquibus etiam oleum terebinthi seu spiritus
exaltatus, in mineralibus aqua fortis, & mercurius philosophorum in metallicis
quibusdam, illud officium subeunt.
Paracelsus etiam aliam descriptionem habet, nempe talem in quinta essen¬
tia potabilium. Recipe vinum. Digere in pelicano per mensem. Separa per balne¬
um (destilla) quod exit, serua. (Est spiritus) inde pone in cineres destillaque &
xit alia substantia. Tertiò loca in arena & destilla, exitque tertia. Has duas poste¬
riores digere in balneo vel fimo, & destilla postea, & exit plus spiritus, quod adde
priori. Digere iterum & destilla, & sic omnes spiritus relicto solo phlegmate potes
elicere. Spiritus hos circula & destilla vicissim, abibuntque in quintam essen¬
tiam.)
Ad hunc modum vini congruunt omnia similis naturae, vt cereuisia,
& quiuis succi potabiles; quin & acetum tenuitatis peruenit, vt quin¬
tam essentiam aemuletur.
QVINTA ESSENTIA VEGETALIVM CON¬
sistentiae corpulentae.
Succum extractum perfunde vini spiritu. Digere. Effunde spiritum
iam coloratum pro succi natura. Refunde alium, idque quousque non co¬
loretur amplius. Spiritus collectos coagula lentissimo balneo: vel etiam
cum cohobijs exige per alembicum quintam naturam, & postea coa¬
gula.
oo
(Huic