469
294
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
tribus foraminibus paruis perforant membranam vitri. Ficitem oleum rorismari¬
ni per segregationem ex aqua eius stillatitia. Segregatio verò per apricationem
peragitur, qua conistit. Quidam cucurbitam plenam per trimestre in simo putre¬
faciunt, destillant postea & insolant, semper segregando id quod purum est, & ef¬
fundendo in vas peculiare. Alij flosculos per se macerant in vino veteri, & destil¬
lant per refrigeratoria, &c.
OL. FLORVM RORISMARINICVM
surculis.
Recipe flores & frondes rorismarini. Macera in aqua rorismarini, vel
fontana stillatitia, (aut etiam tusos in vino macera) ponè in retortam in bal¬
neo, igni succenso primò fluit aqua, post oleum fragrantissimum aureum:
(vel destilla per refigeria igni lento, & post circula ad solem.)
Idem processus est florum, rosarum, & citriorum.
OL EX CORTICIBVS ET LIGNIS.
Cortices Arantiorum, limoniorum, vel aliàs Euchyon macerat in
leo communi perdies septem. Destilla ter.
Euonymus macerat in humore quodam (vino vel aqua still. &c.) de¬
stillat per cucurbitam vitream, vel vesicam aeneam cum refrigeriis, vt oleum
cinamomi. Oleum albicans odoratum colligit.
Cortices citri. Porta in scobem redigit, per decendium macerat sub
fimo (in aqua competente pauca) destillat.
Alii recentes concidunt tunduntque minutim, & affusa aqua fonta¬
na maceratas per dies aliquot, postea destillant per vesicam.
Oleum è corticibus nucum iuglandium ita parant: Arefactas tere in mor¬
tario, pone in retortam lutatam, & igni mediocri extrahe oleum & aquam.
Separa in balneo. Oleum rectificater aut quater destillando per arenam.
Euonymus.
Olleum ligni Guaiaci. Scobis libram irriga aqua fumariae, macera, de¬
stilla per alembicum. Oleum ab aqua segrega per balneum.
Quidam reliquias ab extracto succo destillant lento igni in arena vsque ad
carbones, ex quibus incineratis salem postea conficiunt.
Nonnulli per se scobem destillare iubent absque menstruo.
Ita ligna cupressi, iuniperi, & alia, lima in scobem raduntur, maceran¬
tur in sua aqua vel fontana ad solem per mensem. Destillantur per cineres,
cum cohobiis.
Eodem pertinent ramusculi & tori arborum, vt & herbarum scapi
crassiores.
Oleum ex lineis pannis conficiunt cum puluere vitri Veneti, ita vt vi¬
cissim