469
295
DE EXTRACTIS.
cissim sternantur tanquam in cementatione vsque ad summum cucurbitae.
Destillatio fit in arena: aiunt oleum prodire ad vulnera efficax.
OLEVM EX FRVCTIBVS SICCIS.
Etiam hi reuocantur ad praxin aromatum, tametsi variatio sit in ali¬
quibus. Sunt autem fructus sicci, qualis nux cupressi, baccae iuniperi, lau¬
ri, hederae, sabinae, &c.
Nux cupressi in puluerem redigatur. Maceretur cum aqua betonicae,
vel vitium, quae vere effluit ex incisis propaginibus. Oleum separatur. Andern.
Oleum tritici & frumenti alius: Triticum decorticatum destilletur in
diplomate. Vel: Digere frumentum cum spiritu vini per octiduum, destilla
per retortam gradatim, vltimò ignis validus detur. Capiti mortuo redde de¬
stillatum tertiò. Rectifica oleum digerendo & destillando. Quercetanus: ad
Gangraenam, Cancrum, &c
Mesue ita: Triticum excorticatum in vase sublimationis seu destillatorio
ponatur, & destilletur oleum.
Ol. baccarum iuniperi: Elige nec recentes nimis, quae parum praebent,
nec vetustas, quae oleum rancidum exhibent, maturas tamen. Tunde in pul¬
tem, affunde fontanam, vt operiantur optimè. Macera per triduum vel qua¬
triduum, destilla ex ahenea vesica per aquam frigidam, vel retortam aheneam
stannatam eum serpentinis: ignis initiò sit lentus, post intensior, donec nihil
exeat olei.
"Receptaculo vtere grandiore, quod capax sit quatuor mensurarum:
bi tantum exiit liquoris, quantum est impositum, igni remoto simul amoue
receptaculum, ne contrahat empyreuma. Separa oleum ab aqua." Euony¬
mus, Andernacus.
Euchyon tusas macerat per septendium, & destillat primò aquam, postea
leum pallidum, de quo ait, quod sit venenum potu. Quidam in vesicam semiple¬
nam vini fecibus ponunt, & destillant post triduanam macerationem.
Aliter: Grana iunip. tusa pone in vase, & digere in terra. Postea expri¬
me, expressum succum destilla in balneo. Licet & sine expressione destillare.
In destillato pone alia grana, inhuma per mensem vitro optimè clauso. De¬
stilla lento igni.
OL. EX OSSIBVS PER ASCENSVM.
Affinis est praxi oleorum ex aromatibus, praesertim autem lignis &
corticibus, processus olei comparandi ex ossibus.
Ossa enim puluerata irrigantur aqua modica, vel etiam coquuntur, po¬
stea destillantur igni luculento per retortam. Oleum foetidum rectificatur
affusa aqua calente, & destillatione in cineribus aliquoties repetita. Sic fit
oleum ex maxillis equorum ad podagricos dolores. Item ex rasura cranei
homi¬
rr