551
PRIMVS. 3
ruendamque tum sanitatem, tum iuuentutem,
edere voluerim, primò liquorem seu potio¬
neim quandam, mirabiliter conseruantem &
restaurantem calorem innatum, humidumque
radicale, ponam, in quibus sanitas potissi¬
mum, robur, & vita humana consistit:
Liquor seu potio preciosissima, et in aestimabilis
uirtutis, quae conseruat, & restituit calorem in na¬
tum, & humidum redicale retinetque tum sanguinem,
tùm uentriculum purum ab omnibus humoribus
noxijs, ac postremò custodit, & in statum pristinum
reducit sanitatem, iuuentutem, producitque uitam.
IN Maio cum catino vitreo, vel vitreato,
mundo, collige rorem in aurora, supra ros¬
marinum, borraginem, & alias herbas bonas
praeter saluiam: propterea quòd certum est,
quod scribit Boccatius: sub ea, videlicet sal¬
uia, animalia quaedam venenosa frequenter
conuenire, quam venenoso flatu inficiant:
Quare cum folia à venenosa qualitate, quam
susceperunt, mundificari frequenti lauatione
possint, & ros minimè, ros qui supra saluiam
decidit, colligendus nequaquam est. Itaque ro¬
re, quantum satis esse videatur collecto, tria
vasa vitrea eiusdem magnitudinis parata ha¬
beas, vt tibi videtur, quorum vnum saccha¬
rum, alterum mel, tertium mannam teneat,
sintque omnia paulò supra partem vasis dimidiam
a 2