551
4 LIBER
& quod reliquum est vacuum, dicto rore im¬
pleatur, obstruanturque ora eorum cera alba,
ne vllo modo expirent, & seruetur in loco fri¬
gido ad vsum, vt infra dicetur. Deinde sume
ampullam paruam, & plenam agarici electi,
non in puluerem redacti, sed minutatim in¬
cisi, & superinfunde tantùm succi, seu miuae
citoniorum, donec succus emineat, & ob¬
struatur, conserueturque ad vsum. Postea
Recipe. Succi Rosarum.
Cichorij.
Endiuiae
Fumiterrae
Buglossae
Borraginis
Maluae
Violarum
Lupulorum Sing: part:j
& misce. Deinde sume aloes hepatici pulue¬
rizati liber .j. aut liber ij. reponeque in catino vi¬
treato. Haec enim aloe sic imbuta atque prae¬
parata, vt dicetur, sancta & familiaris medi¬
cina censetur: siquidem singulis septimanis
in introitu lecti sumpta semel, siue in forma
pilularum, siue frustulorum, conseruat cor¬
pora ab omni putredine, atque ab omni hu¬
more noxio. Valet etiam ad dolores iunctura¬
rum, ad morbum Gallicum, quemadmodum
infra magis particulariter dicetur. Sumatur
itaque tantum huius aloes, quantum sufficere
videatur