551
24 LIBER
Remedium quo mulier quaedam. 36. annorum
fuit persanata, quae tingendis in sole capillis, alijsque
de causis, uentriculum ita malè affecit, ut per ses¬
quiannum, nullum uentris beneficium habere potue¬
rit, atque cibo sumpto statim euomuerit: Quibus de
causis pallida atque, ligni instar, arida fuerit.
Monachus quidam Augustinianus doctissi¬
mus, atque secretis raris, infinitisque abundantis¬
simus, mulierem quandam in xxvij. diebus
sequenti remedio à praedicto morbo libera¬
uit, ita vt tam colorem, quàm formam pristi¬
nam, omnino resumpserit. Primò itaque victus
rationen talem constituit: Panes paruos con¬
ficiebat, atque in clibano (quem paratum ha¬
bebat, similem ijs, in quibus panes eoquun¬
tur) rosmarino incenso, calefacto coquebat,
quos sic mulieri per octo aut decem dies ex
hibuit, simul cum alijs cibis delicatis, cinna¬
momo & saccharo conditis. Vinum praeter¬
ea album neque potens, neque aqua dilutum, prae¬
buit. Quo facto praecepit, vt singulis diebus
manè, digitum latum sequentis aquae sume¬
ret. Aqua autem huiusmodi est:
R. Aquae vitae mensuram dimidiam
Corticum malorum aranciorum z. j.
Florum rosmarini m. j.
Cinnamomi electi y. j.
Croci scr. 7.
Belzoini seu assae dulcis y. j.
Musci¬