551
PRIMVS 25
Musci parum, misce & serua,
Caeterùm lauacrum ex rosmarino & alijs her¬
bis odoriferis parauit, quo eam semel tantùm
in hebdomada lauari permisit: deinde singu¬
lis quoque diebus vesperi in lecto, cum praedi¬
cto oleo distillato atque absynthio cocto, vt to¬
tum pectus vngeret, iussit: praeterea somno
plus quàm vigilijs studeret: pannum quoque
supra pectus haberet: aliquando etiam con¬
fectione Diambrae vteretur. Atque his omni¬
bus factis. mulier in xxvij. diebus prorsus sa¬
nitatem recuperauit, quam nullus medico¬
rum curare potuerat.
Ad puerorum Vermes tria remedia singularia.
Primum.
R. Floris farinae triticeae z. ij. cui tantum
aquae fontanae superinfunde, donec lactis
modo consistat, deinde pro lacte, in potu ex¬
hibeto, eumque sic relinquito: videbis enim
in deponendo ventris onere, omnes vermes
ciectos: & est valde nobile secretum.
Secundum.
Accipe malum aurantium, atque in parte supe¬
riore incisum & perforatum, vt tantum succi
pulpaeque exprimatur, excaueturque, donec ad
dimidiam partem vacuum reddatur: Postea
spatium illud vacuum, imple oleo laurino, &
succo tam rutae quàm absynthij, theriaca &
lupinorum farina: demum cum aliquantu¬
lum ad ignem cocta fuerint, in dicto pomo,
b 5