469
Parac. retor¬
tum probat.
& si balsa¬
mus fit ad
glutinunda
vulnera, iu¬
bet subsiste¬
re tunc cum
apparet ru¬
bicundior, ne
alienus ac¬
cadat color,
odor, sapor,
in chir. mag.
314
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
tractum est oleum anisi, chariophyllorum, cinamomi, &c. Quod si resinae addun¬
tur, cautè procedendum est ne exundem, & silices inijciendi neque semper seorsim in
vini spiritu macerantur, sed & in oleo terebinth. cui postea spiritus vini additur.
Quod si solubiles sunt, vt gummi, pinguedines succi, &c. soluuntur.
A maceratione fit destillatio in cineribus secundum artem. Exit primo lo¬
co igni lem aqua balsami, quae & vinum vocatur. Postea igni intensiore
leum purum, plaerumque croceum, dictum oleum balsami, & si intra cor¬
pus surpantur, plaerumque vomitum excitant illa duo. Dantur autem olei
guttae duae vel vna ex vino vel aliis competentibus. Tertio loco prodit
leum crassum, & alio excipitur receptaculo. Ex hoc destillatione noua si¬
gillatim exugitur oleum aereum, quod reliquis innatat propter tenuita¬
tem, itaque & nomen balsami habet.
Debet destillatio institui cum refrigeratorijs per retortam, aut per
lembicum. Si res in aequales sunt firmitate, primùm fit maceratio in men¬
struo, & destillatio, veluti si aromata praemacerarentur. Postea exemtis fe¬
cibus, destillatum infunditur alembico, & adduntur aliae res, veluti succi,
styrax liquidus, &c. Digeruntur vnà, & destillantur. In destillato soluuntur
tertio loco gummi vel similia. Quod si menstruum diminuitur, resarcitur
ex eo genere, quod primùm erat sumtum.
Sed & simpliciores sunt balsami, qui fiunt ex cleis destillatis precio¬
sis aro naticis, plaerumque solitariis, & aliqua pinguedine, quae saltem cor¬
pus praebeat, quam oportet alienae aut efficacis qualitatis expertem esse, ne
olei vim obtundat, qualis est ea, quae ex capellarum omento colligitur, vel
cera virginea, vel pomatum & similia, quae nec rancescunt facile, nec vim
imminuant.
Ratio mistionis aliquorum iudicio est, vt cerae drachma vna misceatur,
incoquiturque olei vncia vna. Cognata balsamis sunt etiam olea coagulata per spi¬
ritus acres, de quibus supra in magisterio.
Exempla illorum sunt huiusmodi.
BALSAMVS HOLLERII.
Thuris, mastichis binae vnciae, xyloaloës vncia, chariophyl. galangae,
cinam. zedoariae, nucis mosch. cubebarum, senae drachmae, myrrhae, aloës,
ladani, sarcocollae, castorij, singulae semunciae, baccarum lauri, nucleorum
pineorum, singulae vnciae, elemi, opopanacis, benzoini, binae vnciae, succo¬
rum inae, & herbae paralysis singuli quadrantes, terebinthinae ad pondus
mnium. Destilla aquam, oleum tenue, oleum crassum quasi mel.
OLEVM BENEDICTVM FALLOPPII.
Olei abiegni libra, tantundem albi ouorum indurati. Resinae pineae
selibra.