551
PRIMVS. 47
Croci y. j. misceantur omnia bene, ponan¬
turque ad solem per ęstatem integram in plu¬
res phialas vitreas obturatas, diuisa: deinde
pro re sancta pretiosissimaque seruetur. Valet
enim super omnia alia, ad omnis generis vul¬
nera, spasmum omnemque plagam, nouam &
veterem, fistulas, cancrum, scrophulas: si qui¬
dem luna deficiente eo inungantur: deinde
fascijs etiam, & stupis obligentur: praeterea
ad omnis generis venena: quae si per os sum¬
pta fuerint, partes circa cor, eo inungi debent,
si verò morsu animalis venenosi, aut ferro ve¬
nenato homo infestetur, sanguis prius ex
vulnere exprimi, deinde locus affectus inungi
debet. omni denique dolori à frigida causa con¬
uenit, omnibusque ferè ęgritudinibus, qui¬
bus remedia forinsecus adaptari queunt.
Contra febrem quartanam remedium certissimum
Sumito poculum vini Graeci, vel Cretici,
sari in puluerem contriti z. j. quibus commi¬
stis, & calidis ebibitis, in lectum ingreditor,
pannisque te inuoluito, vt optimè sudare pos¬
sis. Cùm autem bene diuque sudaueris, febrisque
cessauerit, decumbat an surgat aeger, parum
refert, dein sumito.
Saluiae
Rutae
Bursae pastoris Sing. p. j.
Aceti albi parùm
quibus