551
48 LIBER [sic].
quibus optimè contusis, supra brachij pulsus
ligentur, & cum sic per diem integram reli¬
cta fuerint, remoueantur, ac tertio iterentur,
pręsertim febris accessione instante, vt prius.
Quibus factis fieri non potest, quin gratia
Dei aeger liberetur perfectè. Quidam enim
cum semel tantùm haec fecissent, sanitati fue¬
runt restitui: quidam cum secundò remedia
administrarent. Atque hoc facilius certiusque re¬
medium pro quartana haberi non potest. valet
etiam ad tertianam. Cęterùm quidam pulue¬
re, & sudationibus neglectis, herbis tantùm
vsi sunt: quidam neglectis herbis, & sudatio¬
nibus, puluere fuerunt contenti, tamen om¬
nes ab hac affectione liberati fuerunt.
Ad Verrucas facile, bonum, & saepenumero pro
patum experimentum.
R. Frustulum auri, vel nummum aureum, vel
annulum absque gemma igni candentem, vel
si desit aurum, lumito ferrum vel carbonem
accensum, quo verrucas vrito bene, deinde
cum lixiuio optimo eas lauato: cumque ter haec
facta fuerint, R. Raphanum magnum, intus
euacuatum, saleque communi impletum dein¬
de cum operculo eius clausum, atque in cati¬
no per noctem vnam seruatum fuerit, inue¬
nies salem in liquorem prorsus dissolutum,
atque ex raphano distillatum: quo cum per
duos dies sępius verrucę lauatae, deinde pan¬
nus