551
50 LIBER
miuit, cibum petijt, sanusque Deiauxilio euasit.
ALIVD.
Farinam volatilem, quę circa molatrinas hae¬
ret, cum aqua fontana in pastam redigito, pla¬
centasque siue pastillos efficito, tam magnos
vt coronati magnitudini respondeant: dein¬
de in oleo scorpionum coquito, partique affe¬
ctae sic calidos apponito: qui vbi erunt frigi¬
di alios calentes superaddito. Quod cùm de¬
cies iteratum fuerit, frangatur apostema ne¬
cesse est, atque expuatur, aegerque persanetur.
ALIVD.
Panem album recentem per medium incidi¬
to, deinde vtranque partem, optima theriaca
inungito, demum cùm optimè ad ignem ca¬
lefactae fuerint, alteram loco patienti, alteram
ad oppositam partem apponito, vt panis par¬
tes sibi inuicem respondeant. Tum fascia li¬
gato, ne qua ratione moueri queant, sed per
diem vnum, vel noctem, vel ad apostematis
vsque adapertionem maneant. Saepenumero
in vna hora, vel duabus, fractum fuisse conspe¬
ximus. Fracto itaque apostemate, panis partes
auferendę sunt, ęgerque sic collocandus vt pus¬
è pectore optime eijciatur: quo facto dor¬
miat aeger comedatque, & breui sanabitur.
ALIVD.
R. Dentem apri dextrum, si morbus in dextra
parte fuerit, vel sinistrum, si in parte sinistra
Verùm experientia compertum est, tam de¬
xtrum