551
PRIMVS. 49
nus in eo madefactus superligatus fuerit, vel
ipsae per se decident, vel manibus euellentur.
His ablatis vnguento aureo, vel praedicto li¬
quore partes inungendae erunt. Quòd si ra¬
phanus magnus haberi nequeat, minores su¬
mantur, hique in lata, sed maximè tenuia fru¬
sta concidantur, atque in patina ita collocabun¬
tur, vt primo ordine frustulorum posito, sal¬
inspergatur, deinde in secundo ac tertio or¬
dine, asio super alio collocatis, atque ita li¬
quor fluet: qui etiam valet ad surditatem, vt
inferius dicetur.
Optimum, facillimumque remedium, ad Pleuriti¬
dem, quo, ut alios taceam, fabrum quendam semi¬
mortuum, duobus diebus mirabiliter persanauimus.
R. Pomum dulce odoratum, & flauum, ab in¬
terioribus nempe seminibus mundatum, atque
olibano eum impleto: deinde operculo eius
superaddito, sub cineribus calidis coquito,
donec perfectè, & absque vstione coquatur.
Hoc pomum in quator partes secato, aegroque
ad comedendum prębeto. Quod cum ritè fa¬
ctum fuerit, statim aperietur apostema, tum
apostematis pus expuetur, & sic aeger libera¬
bitur. Quoniam faber quidam, cuius dentes
iam erant clausi, vt instrumento aliquo, pro¬
inijciendo pomo aperire conaremur: qui cum
iniecto pomo per semihoram quieuisset, sta¬
tim magnam puris copiam expuit, deinde dor¬
d