551
58 LIBER.
Aqua lucida, & odorata, ad omnis generis sca¬
iem, quinque diebus sanandam, quauis illustri foe¬
mina & regina digna.
R. Aquarum plantaginis pocul. ij.
Aquarum rosarum pocul. j.
Aquarum Florarum mal. arantiorum pocul. 7.
Argenti viui sublimati ac in puluerem re¬
dacti y. j.
Misceantur, & coquantur omnia lento igne,
per quartam horae partem, deinde remoueantur,
ab igne, & cum deferbuerint, in phialam aliquam
conijciantur: demum partes scabiae infectę,
alternis diebus semel lauentur, & per se sicca¬
ri permittantur. Cùm verò tertio partes lotae
fuerint, videbis primam & secundam lotionem.
omnem scabiem foras extraxisse, tertiam verò
partes exiccasse, sanasseque. Quare ad scabiem
remedium melius, faciliusque non erit, praeser¬
tim cum neque vnguentis foetidis, neque balneis
neque purgationibus, vt communiter omnes
facere solent, opus sit. Haec etiam aqua
cuti eandorem conciliat, atque cum omnes humo¬
res vitiosos, salsos & putridos à profundo
corpore extrahat, verisimile quoque est, eam
ad morbum Gallicum, podagram, aliaque huius
modi per multi vim habere, praesertim cum ar¬
gentum viuum sublimatum, ad carnem non solum
putridam optimum sit remedium, verùm etiam
ad alia vlcera immedicab. vt infra dicetur.
Remed¬