551
PRIMVS. 59
Remedium ad laterum, siue lumborum dolores,
in multis tam uiris quàm mulieribus probatum.
Quoniam cùm renum calculus, cum hoc do¬
lore semper coniunctus videatur, optimum
erit, vt quis continuè his duobus pręseruati
uis sequentibus, quae quisque per se parare po¬
terit, vtatur. Quorum primum est, amygdala¬
rum amararum, vel nucleorum persicorum
commestio, quibus si quis ieiuno stomacho
quotidie quinque, aut sex, cum sale, & pane vta¬
tur, non solùm à lumborum doloribus, ve¬
rùm etiam, ab ebrietate, appetitu prostrato, pe¬
ctoris, stomachi aegritudinibus, vermibusque
tutus erit. Secundu verò est, quotidiana co¬
mestio Arthemisiae simul cum alijs cibis: quae
vltra etiam suas, quas ad lumborum dolores
renumque calculos virtutes obtinet, humano
corpori amica est. Haec herba cum semper re¬
cens habari nequeat, siccanda, vel in pulue¬
rem redigenda, vel distillanda erit, siquidem
semper bona est. Verùm si quis quacunque ex
causa laboret, optimum erit vti sequentibus
clysterijs, qui huiusmodi sunt.
Stercoris asini, nigri vel cinericij, re¬
centis, quantum satis est
Anisi
Furfuris Sing. m. j.
Olei chamomillini y.ij.
Capparorum y.j