551
PRIMVS. 87
tempore pestis, stomacho ieiuno, ad quanti¬
tatem castaneae.
Aliud ad idem probatissimum.
Sumito nuces immaturas, quantum satis est,
quae cum in aceto per dies octo fuerint, exi¬
mantur, & contundantur, demum distillentur
donec omnis aqua exierit. Quando autem
quis vti volet, sumat huius aquę y. iij. vel iiij.
per aliquot dies, & maneat in lecto, bene co¬
opertus.
Aliud perfectißimum.
R. Aloes hepaticae y. j.
Myrrhae
Croci Sing. y. 7.
Misce, & cum vino albo odorifero fiat massa
pilularum. Quod si medicamentum effica¬
cius reddere voles, adde diagridij, caphurae
Sing. y. j. Dixit mihi Dominus Octauianus
D. Franciscum de Albertis medicum, cum
tres octauas, absque diagridio, prędictarum
pilularum, in vino dissolutarum, ęgrotis prę¬
buisset, statim ab initio accessionis, deinde
mandasset, vt in lecto sudarent, eos liberas¬
se, quia per sudorem illud venenum expel¬
lebatur.
ALIVD.
R. Florum nucum, in vmbra exiccatorum
Nucum immaturarum, minutatim
f 4