551
88 LIBER
incisarum Sing. quantum satis est.
Nuces in aceto ponito per dies tres, deinde
eximantur, & vnà cum floribus distillentur,
donec aqua omnis effluxerit. Quòd si vti vo¬
les, sumito y. ij. 7. vel. iij. Hoc autem fiat sta¬
tim ab initio accessionis, & sanabitur. Nam
hęc aqua virus euacuat, vel per secessum, vel
vomitum, vel si apostema auctum esset, rumpatur
eo ruptorio, quod hoc in opere docebitur.
Ad perimendum Apostema pestiferum, facile.
R. Salis communis contriti quantum satis
Vitell. ouorum no. j.
Misce, quibus mistis, & super affectum positis,
breui tempore, Dei gratia, sanabitur aeger.
Ad liuidas & Pestilentes Pustulas, in cute appa¬
rentes, quas quidam Itali, Petechias, alij signa uo¬
cant.
R. Rhapontici recentis.
Radicum graminis
Tormentillae
Dictamni albi Sing. y. ij.
Misceantur, & contundantur, deinde coquan¬
tur in aqua fontana, vsque ad consumptionem
tertiae partis igne lento, demum colentur, &
seruentur. Quando autem quis vti volet, sumat
poculum vnum, calidum, bis in die, manè sci¬
licet & vesperi, duabus horis ante coenam. de¬
inde maneat in lecto, pannis optimè inuolu¬
tus