551
PRIMVS. 89
tus, & sudet. Quando autem signa per corpo¬
ris cutem subliuida spargentur, & similis le¬
prosis apparebit aeger, sanabitur.
Contra Pestem probatum.
R. Gentianae
Zeduariae
Rad. tormentillae Sing. y. ij.
Dictamni albi recentis, vel non mul¬
tum antiqui
Cornu ceruini vsti
Margaritarum albarum
Boli Armeni
Aristolochiae rotundae Sing. y. j.
Caphurae y. 7.
Sacchari albissimi y. ij.
Misce omnia, & fiat puluis subtilissimus.
Quòd si vti voles, sumito theriacae optimae,
instar nucis pulueris praedicti z. j. aquae en¬
diuiae, vel acetosae y. iij. misce, & fiat potus,
quo vtatur ęger antequàm à principior mor¬
bi, horę duodecim praeterierint. Verùm si ę¬
ger esset adhuc puer, sumat tantùm drach¬
mam dimidiam pulueris, aquae, theriacae,
singulorum similiter z. 7. Valet etiam hęc po¬
tio ad venenum sumptum per os, & ad fe¬
brem ardentem. Quod si sanguinis detractio
fieri possit ante potionem, fiat ex eodem la¬
tere, in quo affectus consistit, si verò no, siat
post potionem sumptam.
f 5