551
92 LIBER
Macis
Ligni aloes
Mastichis
Boli Armenij Sing. z. 7.
Misceantur & fiat puluis subtilissimus, de
quo sumito singulis diebus, mane in auro¬
ra, cum vino albo, aqua diluto, & gratia Dei à
peste tutus praeseruaberis.
Praesentissimum remedium ad eos, qui peste cor¬
repti sunt, quod ualet etiam ad liuidas pustulas in¬
cuti, ex febre pestilentiali subortas: itemque ad car¬
bunculos, ignem sacrum, & id genus alia.
R. Hederae baccas, maturas, & in vmbra sic
catas, deinde contritas, & fiat puluis, de quo
accipiant aegri z. s. cum poculo dimidio vini
albi, deinde maneant in lecto vt optime su¬
dent. Postquàm autem sudauerint aegri, in¬
dusium, linteamina lecti, & stragula muten¬
tur, si quidem fieri potest: sin minus, indusium
tantùm cum linteaminibus. Atque sic aliqui
vna sola nocte sani euaserunt. Mediolanen¬
sem quendam vidi ipse Aleppae, correptum
peste, vnà cum bubone in inguinibus, & sub
axilla altero, qui cum hoc puluere bis in die,
manè scilicet & vesperi vteretur: sequenti
die, bubonibus ruptis conualuisse.
Contra Pestem remedium facile, trahens uenenum
à parte affecta, siue in ea sit bubo, siue carbuncu¬
lus, aut alius quiuis tumor.
Sumi