551
PRIMVS. 93
Sumitto gallinam viuam, atque in ea parte
qua oua parit, deplumatam, ponito super par¬
tem affectam, sinasque aliquandiu, deinde au¬
feratur, & sic omnem aut maiorem venen¬
partem eam attraxisse, & paulò post mori vi¬
debis. Verùm melius est, si bis aut ter fiat, cum
alijs recentibus gallinis, quoniam sic omne
venenum attrahent. Quibus factis: inunga¬
tur pars affecta theriaca optima, vtanturque
egri supra dictis remedijs, per os, & maximè
haederę, vel lauri baccis, vel alijs huiusmodi.
Quòd si bubones, propter pestis vehemen¬
tiam non aperirentur, superioribus remedijs
quę frangendi aperiendique vim habent, vten¬
dum erit, vt melius omne venenum inde exi¬
mi, ac deriuari queat.
Modus, quo quisque tempore pestis praeseruari
possit.
Primo cum vitiosi, & semiputrefacti humo¬
res, facilius ab aere pestilenti corrumpantur,
opera danda erit, vt caput, ventriculusque, hu¬
moribus vitiosis vacent, quod fiet, si aliquan¬
do vtatur medicinis purgantibus, vt cassia,
pilulis vel mastichinis, vel de aloe, & simili¬
bus: & supra omnia conuenit vsus tartari, si¬
quidem in puluerem redigatur, dissoluatur¬
que in aqua calida, & coletur, deinde sicce¬
tur, vt aqua salis, & seruetur. Quando autem
quis vti volet,