469
323
DE EXTRACTIS.
Semen lini per se sine irrigatione etiam oleum reddit.
Reddunt & gigarti oleum tusi, calefacti, & pressi. Ita semen vrticae, se¬
men momordicae.
Nonnulla macerantur in vino, vel aqua ardente, adiectoque pauco
leo oliuarum exprimuntur, vt baccae lauri & iuniperinae.
OLEA EXPRESSITIA ALTERATA ODORIBVS.
Caeterum quae expressione fiunt, etiam alterari solent odoribus aro¬
maticis, praesertim autem amygdalinum & oliuarum.
Modi sunt varij, in quibus excellit maceratio per mutua strata ante ex¬
pressionem, postea infusiones, incoctiones, vaporationes, &c.
Si itaque amygdalinum odoratum requiris, repurgatas amygdalas &
incisas in senas vel octonas partes, in pyxide plumbea sterne vicissim more
cementi cum moscho, ambare, zibetha, iasinines floribus, rosa, floribus
rantiorum, & similibus. Stent clausa per sex dies, postea exprimantur. Bapt.
Porta.
Expresso oleo etiam solet imponi moschus, & similia, & apricari in
phiola per dies viginti optimè clausa.
Per commacerationem & infusionem in liquore fieri potest, si oleum
amygdalinum cum odoratis gummatibus teratur, macereturque in balneo
per mensem, postea exprimatur (vel etiam destilletur per retortam).
Nonnunquam antequam sternantur amygdalae cum floribus, parum
torrentur.
Ita concinnatur etiam oleum ex seminibus arantiorum, melonum, ci¬
triorum, &c. Vicissim scilicet sternendo ea cum floribus arantiorum, & vbi
in maceratione flores exoleuerunt, mutantur nouis, quoad satis placet odor.
Inde fit expressio. Alexius, Cardanus, Porta, &c.
OLEA EXPRESSITIA AROMATISATA.
Chariophylli Indici triti infunduntur aqua rosacea, & maceratio fit
donec vires ex chariophyllis in aquam secesserint. Si placet, infunduntur
noui quoad satis. In hac aqua amygdalae dulces purgatae & incisae maceran¬
tur donec mollescant optimè, extractae siccantur, siccatae (ad solem scilicet)
immerguntur iterum & macerantur, post siccantur, & hic labor quinquies
vel sexies repetitur, tandem exprimitur oleum.
Alexius, Euonymus,
& alij.
Hoc modo potest oleum etiam ex gummatibus parari, item ex styrace liqui¬
do, moscho, cinamomo, mace pipere, nuce moschata, &c.
Alius modus est, si cinamomum misceatur cum expresso oleo in pultis
formam, quae vase bene obturato in loco tepido diebus duodecim mace¬
retur,
uu 3