469
Vide in oleis
ex assatione.
324
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
retur, pòst exprimatur fortiter. Et tunc etiam oleum cinamomi nuncu¬
pant.
Oleum omphacinum plerumque alteratur herbis floribusque frigidis per
infusionem crebram & expressionem.
Huc referri possunt olea composita & simplicia omnia, quae fiunt in¬
fusione & expressione.
Ita & ol. sulphuris quoddam. Coquitur enim sulphur ex oleo per tri¬
duum, coctione peracta additur tantundem olei tartari, iterumque coquitur
triduo, post separatur.
Porrò peculiariter elaboratur oleum vitellorum, & nucis mosch. cum
similibus. Eorum descriptiones sunt huiusmodi.
OLEVM OVORVM E VITELLIS.
Qua elixantur ad duriciem. Vitelli exemti moliuntur & exprimuntur
calidè.
Vel: Crudi in sartagine statim versantur, & vbi coacti fuerint, expri¬
muntur.
OLEVM NVCIS MOSCHATAE
expressum.
Nuces moschatae in parua diuiduntur frusta. Macerantur in vino Cre¬
tico ad exuperantiam digiti per triduum. Exemtae siccantur in vmbra biduo
in sartagine ad ignem calefiunt, & aqua rosacea consperguntur. Coniectae
in sacculum bene obligatum exprimuntur. Vinum postea separatur. Re¬
peti autem potest tusio, maceratio in vino, & expressio, vt plus olei acci¬
piatur. Plus etiam exit, sed minus iucundum & efficax, si infundantur
vino Cretico, insolenturque donec crustam accipiat pasta, postea irro¬
rentur iterum vino, subigantur, siccenturque repetendo haec donec pu¬
trescant.
Talis putrefactio etiam obseruati potest in semine papaueris & hyo¬
scyami, vini loco aquam sumendo. Sed ad vsus externos potius. Cardanus.
Vnciam dicunt praebere drachmam olei vinum si plus coniunctum est iusto,
tolli potest diuaporatione.
Multae sunt aliae methodi idem praestandi. Quidam nucem moschatam fra¬
ctam ponunt in sacculo lineo, suspendunt in olla, quam locant in ahenum aquae
feruentis, vt incalescat post exprimunt. Nonnulli tusam locant in incude, & la¬
mina candente premunt vt sudet oleum. Alij intra forcipem glandariam cale¬
factam premunt, vt oleum exeat per foramen. Nonnunquam puluis in sar¬
tagine calefactus, duntaxat exprimitur. Interdum librae duae tusae nucis irrigan¬
tur maluatici vnciis tribus & selibra olei oliuarum purissimi: exprimuntur.
Aliqui