551
TERTIVS. 145
Mala Persica, Hispanorum modo confecta.
R. Malorum Persicorum, magnorum, mun¬
datorum, & incisorum, quantum volueris,
ponantur ad solem biduum, & manè & ve¬
speri voluantur, deinde sic calida in syrupum
sacchari, dicto modo pręparati, conijciantur;
demum eximantur, atque rursus ad solem po¬
nantur, eodem modo saepius reuoluendo,
donec siccentur optimè. Quibus peractis,
rursus in saccharum inijciantur, mox etiam
ad solem exponantur. Hoc autem tertiò &
quartò faciendum, donec crusta inducatur.
Quod cum factum fuerit, seruentur in tem¬
pus hybernum, & erunt pretiosa.
Conditum ex Persicis, uentriculum calidum,
& cor firmant, sitim sedant, oris foetorem emen¬
dant.
R. Persicorum propemodum maturorum
intus & foris purgatorum, succi persicorum
aliorum, sing. lib. iij. sacchari albissimi lib. ij.
tere persica in medullae consistentiam, co¬
que cum syrupo, vt in condito ex cydonijs
diximus. Vbi coctum erit, pulueriza super
ipsum ligni aloes, santali flaui, sing. z. ij. cin¬
namomi, cubebarum, macis, sing. z. iiij. mo¬
schi scr.. s. Quòd si absque aromatibus fiat, ma¬
gis refrigerabit & humectabit.
k