551
146 LIBER
Condimentum cotoneorum, quod uirtutem re¬
tentiuam & stomachum roborat, fluxiones com¬
pescit, concoctionem iuuat, appetentiam excitat, et
uomitum cohibet.
R. Cotonea meliuscula, praegrandia, à cor¬
ruptione immunia, mundentur interius ab
acinis, foris à corticibus, decorticatione leui
atque subtili scidantur frustulatim sectionibus
quatuor siue duabus, elixentur in aquę par¬
tibus duabus, mellis parte vna. Sunt qui ea¬
dem melle vinoque decoquant, primo nempe
die: secundo vero solo cum melle elixentur.
Reponantur in vasculo vitreo seu vitreato,
aromatizentur speciebus malis citrijs iam¬
pridem consecratis, ita quidem, vt supra do¬
cuimus, ne cotonea emineant, sed mel affa¬
tim semper excedat. Cauendum autem ad
uitandam corruptionem, ne cotonea prin¬
cipio in aqua macerentur, vel, vt vulgo di¬
cunt, infundantur.
Diacydonium ad eadem.
R. Mala cotonea, à superiori cortice & ab
interiori anima mundata: & per ignem cum
pauco vino in pasta reducta lib. xij. saccha¬
ri clarificati & ab aqua consumpti lib. viij. mi¬
sce & coquantur omnia simul, semper agi¬
tando, donec cocta sint, & seruetur in scatu¬
lis. Haec enim est vera dosis, quę in diacydo¬
nio