551
152 LIBER.
rem redigito, deinde cum in cacabo positu
fuerit, misce bene. Sin verò cum aromatis vo¬
les, accipito cinnamomi, garyophyllorum,
nucis moschatae, zingiberis sing. q. s. est, &
misceantur. Verùm moschus, cum pauco aceto
antea erit parùm coquendus. His omnibus ri¬
administratis, sumito tantum ex caldario,
quantum ad vnam placentam satis esse vide¬
tur, & supra mensam, supra quam saccharum
in puluerem redactum, sparsum fuerit, dein¬
de formentur placentae ad libitum , demum
siccentur ad solem. Cùm verò omnes simul
positae fuerint, muta, & reuolue saepius, in¬
terposito semper aliquantulum sacchari con¬
triti, hocque toties cum saccharo faciendum.
donec inducatur crusta. Atque sic habebis
Diacitonium optimum, suauisi imum om¬
nium, & cordi amicum. Hac etiam ratione li¬
cet mala Persica, pyra, & alia huiusmodi con¬
dire: & est res optima, pulcherrima, & quo¬
uis principe digna.
Ad condiendum mala Insana, eum saccharo, mo¬
do Genuensium, quae Longobardis mala Disdegno¬
sa uocantur.
R. Mala insana, non matura, sed instar nucis
parua, coquantur in aqua, donec mollescant,
deinde siccentur bene, & immergantur in sy¬
rupum sacchari, superius praeparati, & in eo
relinquantur per dies viginti, demum eximan¬
tur, &