551
158 LIBER
rentur cortices earum, elixentur cum melle
& aqua, deinde abluantur. Sunt qui corticem
extremum humidum cultro auferunt, & nu¬
cem duobus aut tribus locis perforant, &
cum melle decoquunt. Postremo condiun¬
tur cùm speciebus aromaticis.
Condimentum auellanae.
Auellanae magnę, dulces, recentes, cum cor¬
ticibus suis elixentur non perforatae, & con¬
diantur cum speciebus odoratis.
Condimentum myrobalanorum chebulorum,
stomachum & uentriculum firmat, appetentiam in
citat, coctionem promouet, rationalem animae par¬
tem uegetam reddunt & sensificam. Quapropter
uisum quoque clariorem, & usu crebro iuuentutent
diu tuentur.
R. Myrobalanorum chebulorum, recen¬
tium, vel saltem arte madefactarum, quot volu¬
eris, quae stylo passim compunctae coquan¬
tur in aqua, igne lento, donec tenerescant.
His in asserem immissis, aqua exprimatur.
Deinde biduo hydromelite mergantur. De¬
inde igne lento leuiter coquantur, vase vi¬
treo recondantur. Arte autem sic humectan¬
tur. Infunde his aquam plurimam, insola di¬
es octo: deinde separatim obrue arena hu¬
mida tertio quoque die nouanda, aqua saepe
superfusa, donec tumefiant, & humectentur:
idque