551
TERTIVS 157
relinquaturque sic per dies quatuor, in iam di¬
cto melle, miscendo quotidie. Hoc autem ter¬
tiò faciendum erit, coquendo prius parum,
deinde relinquendo, vt iam dictum, per dies
tres. Quibus omnibus factis, cortices ex mel¬
le eximantur, coquanturque in tanto melle
quantum tibi satis esse videbitur, non quidem
diu, deinde ponantur in vase aliquo, addito
zingiberis, garyophyllorum, cinnamomi
sing. q. s.est: misce, & serua tanquam rem opti¬
mam. Scito, mel illud ipsum, valere etiam ad
condienda alia.
Ad condiendas Nuces.
R. Nucum, dum adhuc tenerae sunt, & vi¬
rides, quantum volueris, perforentur qua¬
tuor, aut sex locis, & immittantur in aqua fon¬
tana, per vndecim dies, plus minumsue, pro vt
videbitur, deinde coquantur in melle, vt de
arantijs dictum est, nisi quòd quater plus co¬
qui debeant, propterea, quòd plures etiam
sint. Illud autem obseruandum, vt mel recens
subinde addatur, propterea, quòd coquendo
minuatur. Postremò adiungenda quoque sum
aromata, quemadmodum de arantijs factum
est, nisi quod minus garyophyllorum adda¬
tur, quoniam nuces amaras reddunt.
Conditura Nucum.
Sumantur nuces humidae priusquam indu¬