326
LIB.
II.
ALCHEMIAE
TRACT.
II.
Affinia
his
sunt
olea,
quae
insolando
in
proprio
humore
ex
floribus
fiunt,
quae
item
tabe
inter
macerandum
diffluunt,
&
in
menstruum
depo¬
nuntur
adhibita
colatione
simplici.
Ita
flores
sambuci,
verbasci,
&c.
oleum
reddunt.
Tusi
enim
hi
flores
in
vitro
apricantur,
donec
in
oleum
sint
resoluti,
postea
exprimuntur
per
linteum.
Sic
&
oleum
Hypericinum
ex
floribus
efficitur,
quod
item
inhu¬
mando
ad
tempus
aliquod
temperatur.
Oleum
florum
rorismarini.
Pone
flores
tusos
in
vase
angusti
colli
in
fi¬
mo,
imple
verò
ad
medias:
in
fimo
obstructo
vase
maneant
per
mensem,
vel
donec
in
aquam
abeant.
Aquam
hanc
colando
segrega,
&
ad
solem
aprican¬
do
cogitur
in
oleum,
quod
in
aquam
coniectum
fundum
petit
(vt
balsamus
&
oleum
chariophyllorum,
&c.).
Potes
&
guttum
floribus
implere,
&
per
mensem
in
arena
locare,
donec
in
aquam
abeant,
quae
exprimitur,
&
insola¬
tur
vt
antè.
Oleum
mumiae
ex
Quercetano.
Mumiam
è
cadauere
recente
incisam
minutim
perfunde
oleo
oliuarum,
digere
per
mensem
in
vitro
clauso
vt
sol¬
uatur
tabe.
Aperto
vase
(caue
tibi
à
foetore)
transfunde
in
vitream
cucurbi¬
tam,
&
colloca
in
balneo
sine
operculo
vt
exhalet
foetor.
Cùm
non
foetet
amplius,
estque
dissoluta
caro,
exprime
per
colum
in
vas
aliud,
digere
donec
abeat
in
oleum
crassum
fuscum,
huic
affunde
vini
spiritum,
&
circula
in
bal¬
neo
per
dies
viginti,
separato
spiritu
restat
oleum
ad
venenatos
&
pestilentes
affectus.
Huius
loci
sunt
omnia
olea,
quae
in
magisteriis
occultae
qualitatis
si¬
mul
alterantur.
Hic
autem
post
macerationem
exprimuntur,
vt
suum
suc¬
cum
vnà
deponant,
vt
oleum
scorpionum,
cantharorum,
seu
vermium
Maij
qui
vini
sunt
in
oleum
coniiciendi,
ita
vt
flauum
succum
non
amiserint,
&c.
Eo
pacto
Chymici
etiam
olea
frigida
faciunt,
&
alia,
veluti
rosaceum,
&
chamaemelinum,
&c.
cydoniorum,
myrtillorum.
Omphacino
praeparato
cum
aqua
ipsarum
herbarum
(eluitur
crebrò,
&
purificatur
in
balneo,
donec
nullas
deponat
feces)
infunde
herbas
tusas,
&
adie¬
cto
vini
spiritu
macera
in
balneo,
exprime,
&
nouas
herbas
infunde,
pro¬
cedeque
vt
antè.
In
huius
omphacini
libra
infunde
rosarum
rubearum
tusarum
in
mar¬
more
tritarum
sesquilibram,
putrefac
in
fimo,
vitro
clauso
per
dies
duode¬
cim,
exprime,
&
infunde
nouas.
Ad
chamaemelum
sumitur
oleum
dulce
&c.
Vel
oleum
omphacinum,
aquam
rosaceam,
&
parum
spiritus
vini,
digere
in
balneo,
postea
inijce
tusas
rosas,
macera,
exprime,
repete
infusiones)
quod
aqueum
inest,
diuaporetur,
vel
abstralatur
destillando,
&c.
Oleum
lumbricorum.
Lumbrici
purgati
tunduntur,
&
insolantur
in
vi¬
tro,
donec
in
oleum
abeant.
Ita
agitur
cum
carnibus
recentibus,
ranis,
aliis¬
que:
oleum
colando
separatur.
Quidam