469
327
DE EXTRACTIS
Quidam putrefaciunt, alij componunt ita: Recipe lumbricorum terrae libram
mediam, olei rosacei, ophacini libras duas, vini vncias duas, coque in diplomate ad
absumtionem vini exprime, aliquando inclusi vitro, quod totum massa panis sit
obductum, sicut artocreae, ponuntur in clibano, donec panis sit coctus, postea colan¬
tur cum expressione, &c.
Oleum cinamomi expressitium. Puluerem cinamomi subtilissimum misce
cum oleo amygd. dulcium, addito momento spiritus vini, macera loco tepi¬
do in vase clauso per dies 12. exprime fortiter.
Oleumpanis. Panem bene coctum putrefac per mensem in panno in¬
uolutum, post exprime intra tabulas ligneas, exit oleum aureum, serua in vitro.
TRACT. II. CAP. XXI.
De oleis per elixationem extractis.
Oleum excoctum est, uod coquendo extrahitur. Id autem vel per eli¬
xationem in humore fit, aut per siccam flammam.
Olea elixata parantur rebus quassatis tusisue, in liquore, (aqua, vino,
vini spiritu, aceto, lixiuio, aqua forti, &c.) ad ignem in vase competente ebul¬
lientibus, quod dum sit, oleum prouocatum aquae innatat, & sublimatur,
vnde per pennam aliudue instrumentum abstrahitur, aut depletur.
Ita plaerumque fiunt olea ex baccis, lignis pinguibus, resinis, &c. Quin
& axungiis, & similibus: ex quibus nonnulla praeter depletionem etiam co¬
latura & expressione egent.
BALSAMVS.
Surculi Balsami conquantur aqua. Balsamus depleatur: eodem mo¬
do fit & balsamus Hispaniolae, cùm fructus & surculi pingues goacomacis
qua coquuntur.
Ita & oleum pomorum momordicae. Cardanus.
Oleum lauri, fit ex baccis & corticibus aqua coctis, & prouocatur ver¬
bere manuum. Cremor colligitur in cornua. Dioscorides, Pallad. Porta, &c.
Coquuntur etiam in oleo.
Oleum nucis mosch. coctitium. Nuces fractae coquuntur ex vino, vel vi¬
ni spiritu: oleum separatur.
Accuratius: Graues nuces mosch. fractae infunduntur in maluatico per octi¬
duum deinde coquuntur in balneo per horas tres, innatans oleum separatur.
Oleum lentiscinum ex Palladio. Grana in cumulos congesta flaccescant,
impleantur eius sportae, adiecta calida calcentur, vel in cortinis elixentur:
calcata vel elixata exprimantur: ex humore qui defluit, oleum innatans col¬
ligitur, vel etiam statim ex aheno auffertur. Calida affundenda saepe est.
Coquan¬
XX