551
180 LIBER
liores. Duri enim fiunt, & non solum anisi,
sed etiam caeterae aliae confectiones, si bene
siccentur ad omnem sacchari additionem.
Consectio Moschata.
R. Cinnamomi electi, & contriti z. ij.
Moschi optimi, in paucissima aqua
rosarum dissoluti scr.. 7.
Misceantur in caldario, seu bacilone, & su¬
per eis proijce saccharum benè coctum, be¬
neque & continuè manibus saccharum & spe¬
cies ducantur: & benè exiccentur: & toties
hoc fiat, donec ad magnitudinem seminis
papaueris veniant: in fine dando per duas
manus saccharum leuis coctionis, vt rotun¬
di fiant. Haec confectio nisi cum difficultate
corpus accipit. Proinde quilibet sagax & sol¬
licitus in miscendo manibus saccharum &
species cito eos formare debet: pòst verò
duas vel tres manus sacchari cribellandi
sunt: à qua cribellatione exeunt Moschardi¬
ni magnitudinis acuminis acus: puluis serue¬
tur: & alij, qui iam corpus sumpserunt ex¬
pleantur.
Ad saccharum rubro colore Tingendum.
R. Ligni brasilij lima in tenuissimum
scobem redacti y. j.
Aluminis rochae y. 7.
Aquae fontanae y. vj.
Brasilium & alumen, mista & in petia ligata
infun¬