QUARTVS.
189
rint
administrata.
Nam
aut
nimis
vehemens
fuit,
aut
diutius
quàm
par
est,
loca
inuncta
fuere:
aut
illita
antequàm
aqua
calida
ablu¬
ta
essent:
aut
oleo
post
refrigerante
oblita
non
fuerunt.
Vt
pili
non
renascantur:
uel
ut
nascantur
mol¬
les,
ut
prima
lanugo.
Quod
difficulter
medicamen
efficiens,
ne
pi¬
li
renascantur,
inueniatur,
nulla
alia
de
causa
fit,
quàm
quòd
plurimi
ad
hoc,
medicamen¬
tis
frigidissimis,
vel
siccissimis
vtantur:
hisque
exiguo
temporis
spatio
loca
inungunt:
vel
obstat
naturę
vis,
quę
per
suos
meatus
pilos
quasi
corporis
excrementa
solet
emmittere:
aut
vnà
cum
radicibus
cutem
amburunt,
si
gnatamque
relinquunt.
Quas
omnes
in
com¬
moditates
vitabimus,
si
luna
deficiente,
vt
di¬
ctum
est,
fiat:
moxque
partes
depilatę
oleo
ro¬
saceo
vel
violaceo
inungantur:
quo
fiet
vt
pili
molliores,
debiliores,
&
tardius
renascantur.
Quòd
si,
ne
renascantur
prorsus
obtinere
vo¬
les,
remedijs
sequentibus
vtitor,
quę
omnium
optima
&
certissima
sunt,
id
quod
crebra
ex¬
perientia
compertum
est.
R.
Ossium
oliuarum
combustorum,
Cort.
fabarum
siccarum
Sem.
hyosciami
Litargyrij