551
190 LIBER.
Testarum siue ossium tellinarum,
combust.
Opij sing. part. j.
Auripigmenti part. 7.
Redigantur in puluerem omnia, & superin¬
fundatur tantum olei communis, vel rosacei,
donec ad quatuor digitos emineat, deinde
coquantur ad ignem per horas duas, aut tres,
miscendo continuè, demum cum refrixerit,
coletur, & seruetur oleum, cui adde succi che¬
lidoniae, quartam partem, proportione suprà
dictorum. Quando autem vti, voles panno
linteo hoc liquore imbuto, & calido loca pi¬
losa foueto per noctem integram, manè pan¬
no remoto, oleo rosaceo inungito, vesperi
rursus pannum oleo imbutum, applicato, vt
prius per noctem integram. Quòd cum sexies,
aut septies factum fuerit, luna decrescente, &
pili renati fuerint, iteretur vt prius, atque sio
pro certo habeto, pilos nunquam pòst vllos
renascituros.
Plagula auferens pilos ex quacunque corporis
parte.
[s]Recipe Terebinthinae [s]y. ij.
Cerae albae rasae [s]y. 7.
Belzoini
Styracis calamitae sing. parum:
Primò ad ignem liquefiat cera, deinde belzoi¬
num, & styrax, demum addendo terebinthi¬
nam,