329
DE
EXTRACTIS.
Recipe
axungiae
porcinae,
radicis
altheae,
ana
quantum
placet.
Contu¬
sa
bulliant
diu
in
vino,
adde
cyminum
tritum,
mastichen
&
ouorum
vitel¬
los
bene
coctos.
Misce,
coque,
cola,
è
frigidis
pingue
innatans
selige.
Vsus
ad
molliciem
capillitij.
Eodem
pertinent
&
olea
sublimata
per
aquam
fortem.
Ita
(calcina¬
tum)
talcum
aqua
forti
iniectum
oleum
sublimat,
quod
penna
vel
alio
mo¬
do
abstrahendum.
Ita
&
oleum
ex
caphura
aliisque
colligunt.
Sic
fit
oleum
vini
à
Paracelso.
Vinum
digere
in
pelicano
in
bal¬
neo
vel
fimo
per
mensem
vnum
vel
duos,
&
innatat
pinguedo,
quam
ab¬
strahe.
Ita
si
oleum
vel
spiritum
vitrioli,
vel
oleum
piperis
aut
sulphuris
spi¬
ritum
maceres,
&c.
Similis
enatabit
pinguedo,
quae
abstrahitur
cochleari,
vel
penna.
Et
quidem
innatans
vitriolo
in
aqua
decocto
pinguedo,
voca¬
tur
sulphur
vitriolatum.
Sunt
&
affinia
his
vulgata
olea,
quae
fiunt
per
rerum
in
oleo
infusio¬
nem,
coctionem,
colaturam
&
expressionem,
vel
etiam
coctionem
&
cola¬
turam
tantum.
Plaerumque
duplex
adhibetur
liquor,
oleosus
&
aquo¬
sus,
seu
oleum
(veluti
oliuarum,
vini
sesaminum,
amygdalarum,
&c.)
&
aqua
vel
simplex,
vel
stillatitia,
eaque
vel
fontis,
vel
pluuiae,
vel
alicuius
plantae,
&c.
Item
vinum,
vini
spiritus,
succi
liquidi,
&c.
Fit
coctio
ad
absumtionem
humiditatis
aqueae,
vt
restet
oleum,
quod
colatur
&
exprimitur,
&
postea
crebris
subsidentiis
defecatur
ad
purum.
Oleum
florum
anethi:
Triens
florum
in
libra
olei
communis
per
tri¬
dnum
maceratur,
coquitur
postea
modicè,
exprimitur,
in
expresso
fit
no¬
ua
infusio,
&c.
Oleum
rutaceum:
Folia
&
succus
rutae
coquuntur
oleo,
id
colatur,
expri¬
mitur,
coquitur
iterum
ad
suam
consistentiam.
Oleum
myrti:
Baccae
myrti
tritae
immittuntur
in
duplum
vini,
&
tri¬
plum
olei.
Coquuntur
ad
vini
consumtionem,
colantur
cum
expressione.
Oleum
cydoniorum:
Caro
trita,
succus
cydoniorum,
&
oleum
commi¬
scentur,
insolantur,
coquuntur
in
diplomate,
exprimuntur,
res
permutan¬
tur,
&
fit
extractio
vt
prius.
Olea
gummatum:
Gummi
coquuntur
in
oleo
sesamino
(vel
alio)
&
vino
ad
huius
consumtionem.
Colantur,
vel
soluta
aceto,
aut
vino
coquuntur
in
oleo,
&
excolantur.
Oleum
ex
animalibus
elixatum.
Vulpes,
feles,
viperae,
ranae,
lumbrici,
catuli,
&c.
Coquuntur
in
oleo
ad
tertias.
In
oleo
lumbricorum
adiicitur
vi¬
num.
Sic
Alexius
conficit
oleum
ex
cane
ruffo:
sic
Matthiolus
oleum
suum
scorpionum,
&c.
Faciunt
itaque
huc
&
compositiones.
Ita
XX
2