469
Ol. vitelllo¬
uorum cum
sulphure.
330
LIB. II. ALCHEMIAE TRACT. II.
Ita oleum sulphuris compositum quoddam est: Sulphuris citrini, terebin¬
thinae anatres vnciae, olei ros. libra, vini quadrans, coque ad vini consumti¬
onem, & cola.
Omninò fit in extractione horum oleorum, quod in hydrargyro metallico: si¬
mile enim cum simili extractum, separari amplius nequit. Nihilominus autem
vsus etiam haec comprobauit.
OLEVM ALEXII EX CANE RVFFO,
est tale:
Canis ruffus inedia trium dierum maceratus, stranguletur, coquatur
in oleo ad tabem. Adiice cochleas, lumbricos terrestres, ranas, quot pla¬
cent: octoginta item scorpios viuos in rabiem actos, super calore in calda¬
rio, postea hyperici, altheae, ebuli ana manipulum vnum, coque, exprime,
refrigera, pingue oleum tolle, aquam adiunctam separa, oleum vino laua.
Procedit Alexius etiam amplius additis vng. Agrippae vnciis octo, medul¬
lae ex perna porcina, ceruinae ana libra, olei rosacei scutella, bullire sinit, postea mi¬
scet mastichis puluerata quadrantem, elemi vncias duas, cerae rubeae vncias octo,
insolat & destillat.
TRACT. II. CAPVT XXII.
De oleis ex assatione.
Olea per siccam flammam fiunt, cùm res per se absque vllo menstruo
gneo calori adhibitae oleum resudant, quod colligitur quouis modo.
Et fit dupliciter, assatione & combustione.
Olea per assationem parantur, cùm res pingues torrentur, donec ole¬
um ex se reddant, vt oleum vitellorum assatitium, quod sic fit:
Quorum vitelli duri in sartagine torrentur, donec humiditas sit ab¬
sumta, postea aucto igni assantur agitando incessanter, donec rubescant, &
vbi videris oleum redditum, imprime cochlear, & auffer, vel etiam effunde
inclinato vase, & cochleari perforato retracta materia.
Hoc componitur etiam cum sulphure ita: Sulphuris viui librae duae, vi¬
telli ouorum viginti quinque, trita in patella ferrea torreantur. Cùm inci¬
piunt ardere, inclinato vase effunde oleum. Euonymus.
Eiusdem loci est & oleum frumenti, Rhasis & Mesuae: item oleum ni¬
gellae. Frumentum ponatur in marmore laeui (vel incude, vel inuerso mortarij
fundo) sursum prematur lamina ferrea laeui candente. Oleum exudans colli¬
ge. Vsus ad impetigines & oculorum dolores.
Mesue nominatim ait. Pone frumentum super laminam ferream, & super
ipsam aliam ferream ignitam, sed non multum & compressu manabit oleum ad
impetigines & asperitates cutis efficax.
Huic